- CLISTHENES
- I.CLISTHENESOrator apud Cicer. in Bruto, c. 7.II.CLISTHENESPolyaen. l. 3. c. 5.III.CLISTHENESex Alcmaeonidûm familia, civis Athenienfis, cum Isagora de principatu contendit an. 1. Olymp. 66. populô in 10. tribus divisô, et institutâ republ. Isagoram urbe expulit. Ab eodem Demarchi, Phylarchi, Apodectae, et Ostracismus est institutus, primusque eô exilii genere (ut quidam volunt) ipse multatus est. Isagoras inde a Cleomene Spartae Rege reducitur, Clisthene, et reliquis sociis urbe eiectis. Post autem Cleomene ex arce, quam cum Isagora occupavit, ab Atheniensibus deiectô, Clisthenes restituitur. Plut. in Aristide et Pericle. Cael. Rhodig. l. 21. c. 44. Herodot. l. 5. ubi avi eius materni, Clisthenis, PrincipisSicyoniae meminit, postea tyranni Corinthii, Pausan. l. 2. Vide et Megacles.IV.CLISTHENESnltimus Sicyonis tyrannus, quam tyrannidem diutius tenuit, siquidem bellicosus erat et valde popularis. Nam quendam, qui in iudicio victoriam, quam alii ipsi tribuerant, et ademerat, et sibi rescripserat, ultro ipse ut victorem coronavit. Vide Aristot. l. 5. Polit. c. 12. Primus hic unô temone currum fecit ac medios tantum duos iugo iunxit, eisque singulos adiunxit ex utraque parte lorô vinctos h.e. funales, cum ante ipsum in quadriga quatuor equi sic iungerentur, ut duplici temone equis interiectô, perpetuum iugum omnibus conicererur, sicque omnes iugales, nullus funalis esset, uti refert Isidorus. Unde datur intelligi, cur Graeci Grammatici in expositione τῶ ζυγίων, interpretentur τὸν μέσον δεξιὸν καὶ τὸν μέσον ἀριςτερὸν, medium dextrum et medium sinistrum. Equi nempe ζύγιοι, iugales, ab illo tempore medii inter utrumque funalem esse coeperunt; e quibus dexter funalis ad dextram fuit dextri iugalis, sinister funalis, ad laevam iugalis sinistri. Idem Salmas. ubi supra, p. 897.V.CLISTHENEStamquam mollis, effeminatus ac Cinaedus, ab Aristoph. et Cratino traducitur. Symburrii fil. laevis mentum, et Eunncho similis Pathicus. Schol. in Aristoph. Ranas et Crabr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.